- BARRAE
- BARRAEvox medii aevi, quâ praesertim repagula ac septa denotantur, quae ad munimenta oppidorum et castrorum vel ad eorum introitus ac portas ponuntur, ne inconsultis custodibus in eas aditus pateat quibusvis. A' barra, i. e. fustis, vectis, Gall. Barre, Hispan. Barra, de cuius origine quaedam habet Aegid. Menagius in Origin. Ital. Guil. Britto Philippidos l. 3.Stabat enim firmus, ut barra repagula firmans.Infra.Tunc Comes exclamat: Barras, gaudete Quirites,Fregimus in manibus barrae sunt denique nostris,Nulla potest nobis iam barrulat tollere barras, etc.Has qui servabant, non habebant respondere ulli iustitiae de catallo, nisi coram Maiore et Iuratis, in Charta Philippi Aug. Franciae Regis A. C. 1195. pro Communia S. Quintini apud Hemereum. Inde septum Curiae, cancelli, auditorium, ubi causae coram Iudicibus ab Advocatis perorantur, Gall. Barreaux: quasi Barrelli, imprimis in summis Regni tribunalibus. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 16. quibus proin id nominis attributum, in Charta A. C. 1391. 26. Ian. apud Car. du Fresne, Etiam sic interdictum dictae Exceptiones rei, vel generatim primae litium instructiones, quae ad Barras Fori simplici ac nudâ formulâ peraguntur, quod exceptionibus, contra Actorem, vice repaguli utatur Reus, apud Phil. de Beaumont MS. cuius Car. du Fresne meminit, passim. Sed et tributa quaevis; praesertim, quae ad urbium barras portasque praestantur, Barrae appellata leguntur, aliter etiam Barragium, Gall. Barrage etc. Vide omnino Car. du Fresne Glossar. ut et infra ubi de Cancelli et Septis. Ab eadem origine Barriere est, repagulum, Βκλβις, quô nomine quid olim in Stadio Graecorum ac Circo, item Aniphitheatris Romanorum indigitatum fuerit, vide in vocibus Balbis, item Repagula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.